- CATOPTROMANTIA
- CATOPTROMANTIAseu Vaticinatio per specula, apud Veteres multiplex fuit. Nam et Sagae Thessalae, quibus multiplex cum Luna commercium, ad divinationes suas speculô usae, in co literas sanguine inscribebant, responsa continentes: quas, qui consuluerant, legebant non in speculo, sed in orbe Lunae. Id enim carminibus suis se praestare, esseque id Pythagorae inventum, iactitabant. Alius modus erat, cum praeter speculum et Puerum ad μαγγαῃίσματα sua adhibebaut, de cuiusmodi pueris multa Appulcius in Apolog. Vide quoque Spartian. in Didio Iuliano, c. 7. Praeterea, quot genera sunt corporum, quae imagines referunt, tot fuêre Ε᾿ςοπτρικῆς seu Κατοπτρικῆς species ac nomina, unde huc referri debent γ᾿δρομαντεία, λεκανομαντεία, κυλικομαντεία, ἐλαιομαντεία, ξιφομαντεία, similesque aliae, quatenus haec omnia, utpote tersa, polita, ac laevia, imagines reddere apta sunt. Iohann. Saresberiensis de Vestigiis Philosophorum l. 1. c. 12. Specularios vocant, qui in corporibus levigatis ac tersis, ut sunt lucidi enses, pelves, cyathi, speculorumque diversa genera, divinantes, curiosis consultationibus satisfaciunt. Neque vero solum ad praescientiam futurorum haec faciebant; sed etiam in adversis inde petebant subsidium, quo Iulianus spectâsse videtur, de quo praefatus Spartianus, etc. Vide infra ubi de Cyatho et Speculariis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.